- HOEDI
- I.HOEDIapud Hebraeos olim maxime in delitiis, utapparet ex Historia Isaaci, Gen. c. 27. v. 11. 16. et 18. Gedeonis, Iud. c. 6. v. 10. Manoae, c. 13. v. 15. Isai, 1. Sam. c. 16. v. 21. ut de Iuda taceam, qui pro coucubitus mercede haedum Thamari obtulit, Gen. c. 38. v. 17. et de Samsone, qui Dalilae idem munus destinavit, Iud. c. 15. v. 1. Ut qui dicit apud Virg. Eclog. 2. v. 40. et seqq.Praeterea duo nec tutâ mihi valle repertiCapreoli, sparsis etiam nunc pellibu???lbo,Bina die siccant ovis ubera: quos tibi servo etc.Et vero, antequam tot gulae magnonia reperta eslent, quibus harum artium Magistri id tandem obtinuêre, ut ad communes dapes palatum obbrutesceret, magni fiebat haedina caro, et in conviviis apud Vett. saepe laudatur, inter praecipuos cibos, vide Athen. l. 9. c. 14. Aristoph. in Ciconiis, Xenoph. Colophonium in Elegis. Alios. Iuv. quoque Persico, ad cenam invitato, haedum pollicetur, Sat. 11. l. 4. v. 65. et seqq.De Tiburtino veniet pinguissimus agroHaedulus et toto grege mollior, inscius herbae,Necdum ausus virgas humilis mordere salicti.Qui plus lactis habet, quam sanguinis; ---Nec minoris a Medicis haec caro fit, ut que illis saluberrima habetur, vide Galen. περὶ Ε᾿υχυμ. c. 4. Sim Sethi c. de cibarior. facult. Platinam de Hon. volupt. et valet. etc. Et hactenns permissa voluptas; sed quis crudelem eorum gulam probet, qui gravidae matris uterum et mammas calcibus idoe impetebant, ut fetus per abortum ex utero excidens eslet palato gratior, quod Plutarch. alicubi tradit, apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. II. c. 52. ubi plura hanc in tem; e quibus unicum illud addam, quod Abarbanel de hoc animali refert, consuevisle Idololatras, haedos in lacte coquere, quo tempore legebant fruges, ut sic magis propitios haberent Deos suos, ad Exod. c. 23. v. 19. ubi de Lege, Haedum non coques in lacte matris suae, quae repetitur c. 34. v. 26. et Deut. c. 14. v. 21. Adicit Karaita Scriptor anon. factum id fuisle magicâ ratione, veteresque Idololatras, post collectionem frugum, hoc lacte arbores, agros, hortos et paradisos ideo asper sisle, ut in sequentem Annum eslent feraciores etc. Vide quoque Faunalia, et infra Muraena.II.HOEDIprimum inter sidera ostensi Claeostrato Hygin. l. 2. de Henioch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.